

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 1: Versus 19
Justus.Per fidem, qua credebat Christum de virgine nasciturum, et voluit se humiliare ante tantam gratiam.Quod justus erat, hoc est testimonium castitatis Mariae, ut qui servat innocentem, justus dicatur: sed et pius dum nollet propalare, ex conscientia castitatis justus, ex timore pius. Sciebat illam esse inculpabilem: sed unde vel quid esset ignorabat: et ideo mediam elegit viam effugiendi, ut neque innocentem proderet, neque rei incognitae consentiendo se reum faceret coram Deo. Vera virtus est, cum nec pietas sine justitia, nec sine pietate justitia, quae separatae ab invicem dilabuntur.Et nollet eam.Quam desponsaverat in conjugium ducere, ne videretur quod ignorabat celare. Vel traducere ad poenam in qua noverat non esse infamiam, quia sciebat se eam virginem accepisse, intactam servasse.